- PACTILIS Corona
- PACTILIS Coronaapud Plin. l. 21. c. 3. Summa auctoritas pactili coronae; Graece πηκτὴ, quod e floribus artificiose mixtis compacta esset: eadem cum plectili, nexili, seu tortili, quas voces vide. Ita Paschalius in Coronarum libris, Farnabio nexilis seu plectilis dicta est, quae e ramulis innectebatur pectebaturque: Pactilis vero, quae in torulo rotundo pangebatur, Notis ad Agamemn. Senecae Actu 2. Huiusmodi coronam Sponsas, ad viros ituras, apud Graecos, ex obviis floribus sibi compegisse, quam sub flammeo capiti imponerent, cum probrosum fuerit emptam gestare, refert Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 2. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.